|
[1]Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. |
[No book] |
[2]Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. |
[No book] |
[3]Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. |
[No book] |
[4]Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima. |
[No book] |
[5]Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: |
[No book] |
[6]positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. |
[No book] |
[7]Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. |
[No book] |
[8]Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. |
[No book] |
[9]Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. |
[No book] |
[10]Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. |
[No book] |
[11]Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. |
[No book] |
[12]Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum; |
[No book] |
[13]initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. |
[No book] |
[14]Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? |
[No book] |
[15]Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. |
[No book] |
[16]Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. |
[No book] |
[17]Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. |
[No book] |
[18]In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. |
[No book] |
[19]In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia. |
[No book] |
[20]In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. |
[No book] |