|
[1]Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. |
[No book] |
[2]Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
[No book] |
[3]Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, |
[No book] |
[4]sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. |
[No book] |
[5]Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, |
[No book] |
[6]in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. |
[No book] |
[7]In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, |
[No book] |
[8]quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: |
[No book] |
[9]ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, |
[No book] |
[10]in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; |
[No book] |
[11]in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: |
[No book] |
[12]ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo; |
[No book] |
[13]in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, |
[No book] |
[14]qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. |
[No book] |
[15]Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, |
[No book] |
[16]non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: |
[No book] |
[17]ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, |
[No book] |
[18]illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, |
[No book] |
[19]et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, |
[No book] |
[20]quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: |
[No book] |
[21]supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. |
[No book] |
[22]Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, |
[No book] |
[23]quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. |
[No book] |