«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Septuagint in English by Brenton
LXX(EN)
[1]Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, [No book]
[2]cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, [No book]
[3]solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. [No book]
[4]Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. [No book]
[5]Unus Dominus, una fides, unum baptisma. [No book]
[6]Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. [No book]
[7]Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. [No book]
[8]Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. [No book]
[9]Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? [No book]
[10]Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. [No book]
[11]Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, [No book]
[12]ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: [No book]
[13]donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: [No book]
[14]ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. [No book]
[15]Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: [No book]
[16]ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. [No book]
[17]Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, [No book]
[18]tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, [No book]
[19]qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. [No book]
[20]Vos autem non ita didicistis Christum, [No book]
[21]si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, [No book]
[22]deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. [No book]
[23]Renovamini autem spiritu mentis vestræ, [No book]
[24]et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. [No book]
[25]Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. [No book]
[26]Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. [No book]
[27]Nolite locum dare diabolo: [No book]
[28]qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. [No book]
[29]Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. [No book]
[30]Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. [No book]
[31]Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. [No book]
[32]Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Sir Lancelot Charles Lee Brenton (1851)
Source: ecmarsh.com
Top