[1]Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
[2]Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:
[3]ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
[4]Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
[5]Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:
[6]non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
[7]cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
[8]scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
[9]Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
[10]De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
[11]Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
[12]quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
[13]Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
[14]State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
[15]et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
[16]in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
[17]et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
[18]per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
[19]et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
[20]pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
[21]Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
[22]quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
[23]Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
[24]Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
|