«
Byzantine GNT Majority Text (2000)
Byz
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
[No book] [2]Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
[No book] [3]Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti?
[No book] [4]Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
[No book] [5]Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
[No book] [6]En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:
[No book] [7]et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?
[No book] [8]Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.
[No book] [9]Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
[No book] [10]Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
[No book] [11]Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
[No book] [12]Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
[No book] [13]Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
[No book] [14]Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.
[No book] [15]Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens:
[No book] [16]Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
Author: Maurice A. Robinson, William G. Pierpont
Source: unboundbible.org

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top