|
[1]Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. |
[No book] |
[2]Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum? |
[No book] |
[3]Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti? |
[No book] |
[4]Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me. |
[No book] |
[5]Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. |
[No book] |
[6]En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël: |
[No book] |
[7]et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non? |
[No book] |
[8]Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. |
[No book] |
[9]Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. |
[No book] |
[10]Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. |
[No book] |
[11]Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. |
[No book] |
[12]Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. |
[No book] |
[13]Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. |
[No book] |
[14]Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo. |
[No book] |
[15]Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens: |
[No book] |
[16]Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem. |
[No book] |