[1]Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. [2]Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. [3]Pauperis quoque non misereberis in judicio. [4]Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. [5]Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. [6]Non declinabis in judicium pauperis. [7]Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium. [8]Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. [9]Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. [10]Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus: [11]anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo. [12]Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. [13]Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. [14]Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. [15]Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus. [16]Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. [17]Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. [18]Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. [19]Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. [20]Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. [21]Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. [22]Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. [23]Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. [24]Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. [25]Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. [26]Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo. [27]Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam: [28]emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. [29]Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. [30]Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. [31]Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. [32]Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum. [33]Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top