|
[1]Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. |
[No book] |
[2]Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. |
[No book] |
[3]Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. |
[No book] |
[4]Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. |
[No book] |
[5]Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. |
[No book] |
[6]Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. |
[No book] |
[7]Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. |
[No book] |
[8]Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. |
[No book] |
[9]Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël: |
[No book] |
[10]et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. |
[No book] |
[11]Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. |
[No book] |
[12]Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos. |
[No book] |
[13]Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, |
[No book] |
[14]senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. |
[No book] |
[15]Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, |
[No book] |
[16]et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. |
[No book] |
[17]Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. |
[No book] |
[18]Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. |
[No book] |