|
[No book] |
[1]Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. |
[No book] |
[2]Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. |
[No book] |
[3]Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra. |
[No book] |
[4]Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. |
[No book] |
[5]Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. |
[No book] |
[6]Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, |
[No book] |
[7]qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. |
[No book] |
[8]Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans |
[No book] |
[9]ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. |
[No book] |
[10]Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. |
[No book] |
[11]Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. |
[No book] |
[12]Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam: |
[No book] |
[13]sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide: |
[No book] |
[14]noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator. |
[No book] |
[15]Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. |
[No book] |
[16]Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. |
[No book] |
[17]Deos conflatiles non facies tibi. |
[No book] |
[18]Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. |
[No book] |
[19]Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. |
[No book] |
[20]Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus. |
[No book] |
[21]Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere. |
[No book] |
[22]Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. |
[No book] |
[23]Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. |
[No book] |
[24]Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. |
[No book] |
[25]Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. |
[No book] |
[26]Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. |
[No book] |
[27]Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus. |
[No book] |
[28]Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. |
[No book] |
[29]Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. |
[No book] |
[30]Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. |
[No book] |
[31]Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, |
[No book] |
[32]venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. |
[No book] |
[33]Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. |
[No book] |
[34]Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata. |
[No book] |
[35]Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos. |