«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Fragments of Papias
Papias
[1]Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. [No book]
[2]Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. [No book]
[3]Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. [No book]
[4]Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens: [No book]
[5]Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, [No book]
[6]hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, [No book]
[7]pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, [No book]
[8]et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, [No book]
[9]lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. [No book]
[10]Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit: [No book]
[11]tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases: [No book]
[12]arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur: [No book]
[13]mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: [No book]
[14]candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: [No book]
[15]altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi: [No book]
[16]altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus: [No book]
[17]cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, [No book]
[18]paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: [No book]
[19]vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. [No book]
[20]Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, [No book]
[21]obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, [No book]
[22]viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. [No book]
[23]Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, [No book]
[24]argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. [No book]
[25]Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, [No book]
[26]et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. [No book]
[27]Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, [No book]
[28]aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. [No book]
[29]Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. [No book]
[30]Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, [No book]
[31]implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, [No book]
[32]ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære, [No book]
[33]sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, [No book]
[34]dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: [No book]
[35]ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top