[1]Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
[2]Et fecit illi coronam auream per gyrum,
[3]conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
[4]Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
[5]et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.
[6]Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
[7]Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
[8]cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
[9]extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
[10]Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
[11]Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
[12]ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
[13]Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ
[14]contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
[15]Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
[16]Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
[17]Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant:
[18]sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
[19]tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
[20]In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia:
[21]et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
[22]Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
[23]Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
[24]Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
[25]Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.
[26]Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
[27]Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
[28]Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
[29]Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
|