|
[1]De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi. |
[No book] |
[2]Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, |
[No book] |
[3]opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, |
[No book] |
[4]duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, |
[No book] |
[5]et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi. |
[No book] |
[6]Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël: |
[No book] |
[7]posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi. |
[No book] |
[8]Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta: |
[No book] |
[9]quadrangulum, duplex, mensuræ palmi. |
[No book] |
[10]Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. |
[No book] |
[11]In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. |
[No book] |
[12]In tertio, ligurius, achates, et amethystus. |
[No book] |
[13]In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. |
[No book] |
[14]Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. |
[No book] |
[15]Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo: |
[No book] |
[16]et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, |
[No book] |
[17]e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. |
[No book] |
[18]Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, |
[No book] |
[19]stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. |
[No book] |
[20]Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, |
[No book] |
[21]et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem: |
[No book] |
[22]deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta: |
[No book] |
[23]et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum: |
[No book] |
[24]tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. |
[No book] |
[25]Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus: |
[No book] |
[26]et mitras cum coronulis suis ex bysso: |
[No book] |
[27]feminalia quoque linea, byssina: |
[No book] |
[28]cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. |
[No book] |
[29]Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini: |
[No book] |
[30]et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi. |
[No book] |
[31]Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. |
[No book] |
[32]Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, |
[No book] |
[33]opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, |
[No book] |
[34]velum; arcam, vectes, propitiatorium, |
[No book] |
[35]mensam cum vasis suis et propositionis panibus; |
[No book] |
[36]candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo; |
[No book] |
[37]altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, |
[No book] |
[38]et tentorium in introitu tabernaculi; |
[No book] |
[39]altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; |
[No book] |
[40]tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. |
[No book] |
[41]Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, |
[No book] |
[42]obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. |
[No book] |
[43]Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis. |
[No book] |