«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Enoch the Prophet (1883)
1Eno(Lau)
Exodus
Exo
40
   
[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [No book]
[2]Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, [No book]
[3]et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum: [No book]
[4]et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, [No book]
[5]et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, [No book]
[6]et ante illud altare holocausti: [No book]
[7]labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. [No book]
[8]Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. [No book]
[9]Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: [No book]
[10]altare holocausti et omnia vasa ejus, [No book]
[11]labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. [No book]
[12]Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua [No book]
[13]indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. [No book]
[14]Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. [No book]
[15]Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. [No book]
[16]Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, [No book]
[17]et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. [No book]
[18]Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. [No book]
[19]Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. [No book]
[20]Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, [No book]
[21]ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. [No book]
[22]Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, [No book]
[23]locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. [No book]
[24]Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, [No book]
[25]et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. [No book]
[26]Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, [No book]
[27]et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. [No book]
[28]Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. [No book]
[29]Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, [No book]
[30]cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. [No book]
[31]Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, [No book]
[32]operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. [No book]
[33]Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. [No book]
[34]Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas: [No book]
[35]si pendebat desuper, manebant in eodem loco. [No book]
[36]Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Richard Laurence (1883)
Source: sacred-texts.com
Top