|
[1]Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. |
[No book] |
[2]At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. |
[No book] |
[3]Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. |
[No book] |
[4]Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. |
[No book] |
[5]Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? |
[No book] |
[6]Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens: |
[No book] |
[7]Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. |
[No book] |
[8]Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. |
[No book] |
[9]Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. |
[No book] |
[10]Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: |
[No book] |
[11]ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. |
[No book] |
[12]Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. |
[No book] |
[13]Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. |
[No book] |
[14]Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie? |
[No book] |
[15]Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? |
[No book] |
[16]paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. |
[No book] |
[17]Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. |
[No book] |
[18]Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. |
[No book] |
[19]Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. |
[No book] |
[20]Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone: |
[No book] |
[21]et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. |
[No book] |
[22]Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me? |
[No book] |
[23]ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos. |
[No book] |