|
[1]Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. |
[No book] |
[2]Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus |
[No book] |
[3]qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis. |
[No book] |
[4]Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. |
[No book] |
[5]Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei. |
[No book] |
[6]Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. |
[No book] |
[7]Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, |
[No book] |
[8]et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus. |
[No book] |
[9]Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. |
[No book] |
[10]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: |
[No book] |
[11]Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua. |
[No book] |
[12]Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis? |
[No book] |
[13]Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti. |
[No book] |
[14]Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: |
[No book] |
[15]hæ cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hæ progenies Simeon. |
[No book] |
[16]Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem. |
[No book] |
[17]Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas. |
[No book] |
[18]Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. |
[No book] |
[19]Filii Merari: Moholi et Musi: hæ cognationes Levi per familias suas. |
[No book] |
[20]Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem. |
[No book] |
[21]Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri. |
[No book] |
[22]Filii quoque Oziel: Misaël, et Elisaphan, et Sethri. |
[No book] |
[23]Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. |
[No book] |
[24]Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hæ sunt cognationes Coritarum. |
[No book] |
[25]At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. |
[No book] |
[26]Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. |
[No book] |
[27]Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto: iste est Moyses et Aaron, |
[No book] |
[28]in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti. |
[No book] |
[29]Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. |
[No book] |
[30]Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao? |
[No book] |