«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Sonnini Manuscript: The Lost Chapter 29 of Acts
Acts29
[1]Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. [No book]
[2]Quod si adhuc renuis, et retines eos, [No book]
[3]ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. [No book]
[4]Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël. [No book]
[5]Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra. [No book]
[6]Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit. [No book]
[7]Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. [No book]
[8]Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. [No book]
[9]Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. [No book]
[10]Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis: [No book]
[11]nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti. [No book]
[12]Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. [No book]
[13]Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. [No book]
[14]Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra. [No book]
[15]Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. [No book]
[16]Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. [No book]
[17]Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum? [No book]
[18]En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. [No book]
[19]Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. [No book]
[20]Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos: [No book]
[21]qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. [No book]
[22]Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. [No book]
[23]Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. [No book]
[24]Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est. [No book]
[25]Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. [No book]
[26]Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. [No book]
[27]Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii. [No book]
[28]Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. [No book]
[29]Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra: [No book]
[30]novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. [No book]
[31]Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret: [No book]
[32]triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant. [No book]
[33]Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. [No book]
[34]Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum: [No book]
[35]et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top