«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Hegesippus
Hegesippus
[1]Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël. [No book]
[2]Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo: [No book]
[3]et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. [No book]
[4]Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos. [No book]
[5]Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël: [No book]
[6]neque ad populos multos profundi sermonis, et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te: [No book]
[7]domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est et duro corde. [No book]
[8]Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum: [No book]
[9]ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. [No book]
[10]Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: [No book]
[11]et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant. [No book]
[12]Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo: [No book]
[13]et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnæ. [No book]
[14]Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. [No book]
[15]Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum. [No book]
[16]Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: [No book]
[17]Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. [No book]
[18]Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. [No book]
[19]Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti. [No book]
[20]Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit, sanguinem vero ejus de manu tua requiram. [No book]
[21]Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. [No book]
[22]Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. [No book]
[23]Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam. [No book]
[24]Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuæ. [No book]
[25]Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum. [No book]
[26]Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. [No book]
[27]Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top