«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Hegesippus
Hegesippus
[1]O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? [No book]
[2]Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? [No book]
[3]sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? [No book]
[4]tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. [No book]
[5]Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? [No book]
[6]Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: [No book]
[7]cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. [No book]
[8]Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. [No book]
[9]Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. [No book]
[10]Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. [No book]
[11]Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. [No book]
[12]Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. [No book]
[13]Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: [No book]
[14]ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. [No book]
[15]Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. [No book]
[16]Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. [No book]
[17]Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. [No book]
[18]Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. [No book]
[19]Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. [No book]
[20]Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. [No book]
[21]Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. [No book]
[22]Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. [No book]
[23]Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. [No book]
[24]Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. [No book]
[25]At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. [No book]
[26]Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. [No book]
[27]Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. [No book]
[28]Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. [No book]
[29]Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top