«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. [No book]
[2]Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. [No book]
[3]Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. [No book]
[4]Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. [No book]
[5]Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. [No book]
[6]Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. [No book]
[7]Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? [No book]
[8]persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. [No book]
[9]Modicum fermentum totam massam corrumpit. [No book]
[10]Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. [No book]
[11]Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. [No book]
[12]Utinam et abscindantur qui vos conturbant. [No book]
[13]Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. [No book]
[14]Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. [No book]
[15]Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. [No book]
[16]Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. [No book]
[17]Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. [No book]
[18]Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. [No book]
[19]Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, [No book]
[20]idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, [No book]
[21]invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. [No book]
[22]Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, [No book]
[23]mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. [No book]
[24]Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. [No book]
[25]Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. [No book]
[26]Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top