|
[1]Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. |
[No book] |
[2]Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. |
[No book] |
[3]Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. |
[No book] |
[4]Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. |
[No book] |
[5]Unusquisque enim onus suum portabit. |
[No book] |
[6]Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. |
[No book] |
[7]Nolite errare: Deus non irridetur. |
[No book] |
[8]Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. |
[No book] |
[9]Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. |
[No book] |
[10]Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. |
[No book] |
[11]Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. |
[No book] |
[12]Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. |
[No book] |
[13]Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. |
[No book] |
[14]Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. |
[No book] |
[15]In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. |
[No book] |
[16]Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. |
[No book] |
[17]De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. |
[No book] |
[18]Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. |
[No book] |