[1] sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. [2]Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. [3]Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. [4]Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. [5]Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. [6]Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. [7]Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. [8]Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, [9]et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. [10]Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. [11]De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. [12]Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna. [13]At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, [14]et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. [15]Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum, [16]et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, [17]Hevæum, et Aracæum: Sinæum, [18]et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. [19]Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. [20]Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. [21]De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. [22]Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. [23]Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. [24]At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. [25]Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. [26]Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, [27]et Aduram, et Uzal, et Decla, [28]et Ebal, et Abimaël, Saba, [29]et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. [30]Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. [31]Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. [32] familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top