[1]His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. [2]Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. [3]Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. [4]Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. [5]Eduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. [6]Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. [7]Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. [8]At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? [9]Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. [10]Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. [11]Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. [12]Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. [13]Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. [14]Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. [15]Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. [16]Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. [17]Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. [18]In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, [19]Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, [20]et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, [21]et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top