[1]Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
[2]Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
[3]Cecidit Abram pronus in faciem.
[4]Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
[5]Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
[6]Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
[7]Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
[8]Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
[9]Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
[10]Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum:
[11]et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
[12]Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
[13]eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
[14]Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
[15]Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
[16]Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
[17]Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
[18]Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te.
[19]Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.
[20]Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
[21]Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
[22]Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
[23]Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
[24]Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
[25]Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
[26]Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus:
[27]et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.
|