|
[1]Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. |
[No book] |
[2]Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. |
[No book] |
[3]Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: |
[No book] |
[4]et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, |
[No book] |
[5]cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. |
[No book] |
[6]Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. |
[No book] |
[7]Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni? |
[No book] |
[8]Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. |
[No book] |
[9]Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: |
[No book] |
[10]Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. |
[No book] |
[11]Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. |
[No book] |
[12]Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. |
[No book] |
[13]Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. |
[No book] |
[14]Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. |
[No book] |
[15]Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. |
[No book] |
[16]Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. |
[No book] |
[17]Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. |
[No book] |
[18]Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. |
[No book] |
[19]Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. |
[No book] |
[20]Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. |
[No book] |
[21]Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. |
[No book] |
[22]Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. |
[No book] |
[23]Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. |
[No book] |
[24]Dixitque Abraham: Ego jurabo. |
[No book] |
[25]Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. |
[No book] |
[26]Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. |
[No book] |
[27]Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. |
[No book] |
[28]Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. |
[No book] |
[29]Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? |
[No book] |
[30]At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. |
[No book] |
[31]Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. |
[No book] |
[32]Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. |
[No book] |
[33]Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. |
[No book] |
[34]Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis. |
[No book] |