|
[1]Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. |
[No book] |
[2]Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, |
[No book] |
[3]et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. |
[No book] |
[4]Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, |
[No book] |
[5]eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. |
[No book] |
[6]Mansit itaque Isaac in Geraris. |
[No book] |
[7]Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. |
[No book] |
[8]Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. |
[No book] |
[9]Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. |
[No book] |
[10]Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: |
[No book] |
[11]Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. |
[No book] |
[12]Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. |
[No book] |
[13]Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: |
[No book] |
[14]habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini, |
[No book] |
[15]omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: |
[No book] |
[16]in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. |
[No book] |
[17]Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi, |
[No book] |
[18]rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. |
[No book] |
[19]Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. |
[No book] |
[20]Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. |
[No book] |
[21]Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias. |
[No book] |
[22]Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. |
[No book] |
[23]Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, |
[No book] |
[24]ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. |
[No book] |
[25]Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderunt puteum. |
[No book] |
[26]Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum, |
[No book] |
[27]locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? |
[No book] |
[28]Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, |
[No book] |
[29]ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. |
[No book] |
[30]Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum |
[No book] |
[31]surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. |
[No book] |
[32]Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. |
[No book] |
[33]Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem. |
[No book] |
[34]Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: |
[No book] |
[35]quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ. |
[No book] |