[1]Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Cui respondit: Adsum. [2]Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. [3]Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, [4]fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. [5]Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, [6]dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: [7]Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. [8]Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: [9]et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: [10]quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. [11]Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: [12]si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. [13]Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. [14]Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. [15]Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: [16]pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit: [17]deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. [18]Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? [19]Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. [20]Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. [21]Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. [22]Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. [23]Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, [24]ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. [25]At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, [26]dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. [27]Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. [28]Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini. [29]Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. [30]Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, [31]coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. [32]Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. [33]Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? [34]Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. [35]Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. [36]At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? [37]Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? [38]Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, [39]motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper, [40]erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. [41]Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. [42]Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. [43]Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: [44]habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, [45]et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die? [46]Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top