[1]Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
[2]Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
[3]Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
[4]Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
[5]Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
[6]Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
[7]Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
[8]Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
[9]Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
[10]Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
[11]Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
[12]et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo.
[13]Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
[14]respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
[15]dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
[16]Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
[17]Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
[18]Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
[19]Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
[20]Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
[21]Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
[22]Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
[23]Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
[24]dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
[25]et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
[26]Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
[27]Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
[28]Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
[29]cui pater servam Balam tradiderat.
[30]Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
[31]Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
[32]Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
[33]Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
[34]Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
[35]Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
|