|
[1]Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. |
[No book] |
[2]Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. |
[No book] |
[3]Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. |
[No book] |
[4]Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem. |
[No book] |
[5]Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. |
[No book] |
[6]Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, |
[No book] |
[7]ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. |
[No book] |
[8]Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: |
[No book] |
[9]et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, |
[No book] |
[10]et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam. |
[No book] |
[11]Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quæcumque statueritis, dabo: |
[No book] |
[12]augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. |
[No book] |
[13]Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis: |
[No book] |
[14]Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. |
[No book] |
[15]Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus; |
[No book] |
[16]tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. |
[No book] |
[17]Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. |
[No book] |
[18]Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, |
[No book] |
[19]nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. |
[No book] |
[20]Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: |
[No book] |
[21]Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. |
[No book] |
[22]Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. |
[No book] |
[23]Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. |
[No book] |
[24]Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. |
[No book] |
[25]Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, |
[No book] |
[26]Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. |
[No book] |
[27]Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. |
[No book] |
[28]Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, |
[No book] |
[29]parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. |
[No book] |
[30]Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. |
[No book] |
[31]Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? |
[No book] |