|
[1]Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. |
[No book] |
[2]Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. |
[No book] |
[3]Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. |
[No book] |
[4]Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. |
[No book] |
[5]Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. |
[No book] |
[6]Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: |
[No book] |
[7]putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. |
[No book] |
[8]Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. |
[No book] |
[9]Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. |
[No book] |
[10]Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? |
[No book] |
[11]Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. |
[No book] |
[12]Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, |
[No book] |
[13]dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, |
[No book] |
[14]Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: |
[No book] |
[15]invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. |
[No book] |
[16]At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges. |
[No book] |
[17]Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. |
[No book] |
[18]Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: |
[No book] |
[19]et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: |
[No book] |
[20]venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. |
[No book] |
[21]Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: |
[No book] |
[22]Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. |
[No book] |
[23]Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: |
[No book] |
[24]miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. |
[No book] |
[25]Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. |
[No book] |
[26]Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? |
[No book] |
[27]melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. |
[No book] |
[28]Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. |
[No book] |
[29]Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: |
[No book] |
[30]et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? |
[No book] |
[31]Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt: |
[No book] |
[32]mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. |
[No book] |
[33]Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. |
[No book] |
[34]Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. |
[No book] |
[35]Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, |
[No book] |
[36]Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum. |
[No book] |