|
[1]Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. |
[No book] |
[2]Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, |
[No book] |
[3]qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. |
[No book] |
[4]Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: |
[No book] |
[5]benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam: |
[No book] |
[6]nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. |
[No book] |
[7]Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. |
[No book] |
[8]Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: |
[No book] |
[9]nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? |
[No book] |
[10]Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. |
[No book] |
[11]Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: |
[No book] |
[12]et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. |
[No book] |
[13]Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, |
[No book] |
[14]vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, |
[No book] |
[15]et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. |
[No book] |
[16]In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, |
[No book] |
[17]et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi: |
[No book] |
[18]cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. |
[No book] |
[19]His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: |
[No book] |
[20]tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. |
[No book] |
[21]Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. |
[No book] |
[22]Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. |
[No book] |
[23]Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. |
[No book] |