[1]Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
[2]Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
[3]Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
[4]Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
[5]Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
[6]Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
[7]nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
[8]Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
[9]Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
[10]Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
[11]Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
[12]Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
[13]Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
[14]Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
[15]Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
[16]Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
[17]Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
[18]Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
[19]Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
[20]Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
[21]Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
[22]Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
[23]Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
[24]Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.
[25]Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
[26]Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.
|