«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Westcott/Hort Greek NT (1881)
W/H GNT
[1]Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? [No book]
[2]audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. [No book]
[3]Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto, [No book]
[4]Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: [No book]
[5]ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. [No book]
[6]Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, [No book]
[7]et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. [No book]
[8]Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. [No book]
[9]Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis. [No book]
[10]Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. [No book]
[11]Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. [No book]
[12]Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terræ hujus considerare venistis. [No book]
[13]At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. [No book]
[14]Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis. [No book]
[15]Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. [No book]
[16]Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. [No book]
[17]Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus. [No book]
[18]Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo. [No book]
[19]Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, [No book]
[20]et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, [No book]
[21]et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. [No book]
[22]E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. [No book]
[23]Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. [No book]
[24]Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos. [No book]
[25]Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. [No book]
[26]At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt. [No book]
[27]Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, [No book]
[28]dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? [No book]
[29]Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes: [No book]
[30]Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ. [No book]
[31]Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. [No book]
[32]Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. [No book]
[33]Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, [No book]
[34]fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam. [No book]
[35]His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, [No book]
[36]dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt. [No book]
[37]Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. [No book]
[38]At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Brooke Foss Westcott (1825–1901), Fenton John Anthony Hort (1828–1892)
Source: www.unboundbible.org

See information...
Top