[1]Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
[2]Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
[3]Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
[4]Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
[5]scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
[6]Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.
[7]Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
[8]pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
[9]apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
[10]Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
[11]Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
[12]Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
[13]At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
[14]Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
[15]Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
[16]Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
[17]Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
[18]Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
[19]dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
[20]et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
[21]Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
[22]Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
[23]Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
[24]Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.
[25]Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
[26]Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
[27]Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
[28]Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
[29]Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.
[30]Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
[31]videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
[32]Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
[33]Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
[34]Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.
|