[1]Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. [2]Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum: [3]Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio. [4]Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. [5]Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. [6]In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. [7]Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. [8]Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. [9]Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? [10]Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. [11]Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. [12]Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. [13]Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. [14]Issachar asinus fortis accubans inter terminos. [15]Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. [16]Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. [17]Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. [18]Salutare tuum expectabo, Domine. [19]Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum. [20]Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. [21]Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. [22]Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum. [23]Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. [24]Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël. [25]Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. [26]Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. [27]Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia. [28]Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. [29]Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, [30]contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. [31]Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. [32]Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top