|
[No book] |
[1]Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. |
[No book] |
[2]Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. |
[No book] |
[3]Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. |
[No book] |
[4]Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. |
[No book] |
[5]Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. |
[No book] |
[6]Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. |
[No book] |
[7]Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. |
[No book] |
[8]Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. |
[No book] |
[9]Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. |
[No book] |
[10]Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. |
[No book] |
[11]Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. |
[No book] |
[12]Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. |
[No book] |
[13]Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. |
[No book] |
[14]Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. |
[No book] |
[15]Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. |
[No book] |
[16]Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. |
[No book] |
[17]Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. |
[No book] |
[18]Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. |
[No book] |
[19]Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. |
[No book] |
[20]Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. |
[No book] |
[21]Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. |
[No book] |
[22]Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. |
[No book] |
[23]Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. |
[No book] |
[24]Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. |
[No book] |
[25]Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. |
[No book] |
[26]Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. |
[No book] |
[27]Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. |
[No book] |
[28]Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: |
[No book] |
[29]vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. |
[No book] |
[30]Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. |
[No book] |
[31]Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. |