[1]Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
[2]Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
[3]Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.
[4]Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
[5]At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
[6]Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,
[7]qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.
[8]Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
[9]Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
[10]Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
[11]At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.
[12]Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
[13]Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
[14]Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
[15]Locutus est autem Deus ad Noë, dicens:
[16]Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
[17]Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
[18]Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
[19]Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
[20]Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
[21]Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
[22]Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.
|