|
[No book] |
[1]Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: |
[No book] |
[2]alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: |
[No book] |
[3]sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. |
[No book] |
[4]Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. |
[No book] |
[5]Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: |
[No book] |
[6]holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. |
[No book] |
[7]Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. |
[No book] |
[8]Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, |
[No book] |
[9]tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. |
[No book] |
[10]In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. |
[No book] |
[11]Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: |
[No book] |
[12]hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, |
[No book] |
[13]de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. |
[No book] |
[14]Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. |
[No book] |
[15]Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: |
[No book] |
[16]Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: |
[No book] |
[17]et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. |
[No book] |
[18]Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato. |
[No book] |
[19]Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, |
[No book] |
[20]quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, |
[No book] |
[21]et sacerdotem magnum super domum Dei: |
[No book] |
[22]accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, |
[No book] |
[23]teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), |
[No book] |
[24]et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: |
[No book] |
[25]non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. |
[No book] |
[26]Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, |
[No book] |
[27]terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. |
[No book] |
[28]Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: |
[No book] |
[29]quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? |
[No book] |
[30]Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. |
[No book] |
[31]Horrendum est incidere in manus Dei viventis. |
[No book] |
[32]Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: |
[No book] |
[33]et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. |
[No book] |
[34]Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. |
[No book] |
[35]Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. |
[No book] |
[36]Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. |
[No book] |
[37]Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. |
[No book] |
[38]Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. |
[No book] |
[39]Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. |