«
Peshitta OT
PesOT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei:
[No book] [2]cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
[No book] [3]sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
[No book] [4]Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
[No book] [5]Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
[No book] [6]Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
[No book] [7]Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
[No book] [8]Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
[No book] [9]Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
[No book] [10]adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
[No book] [11]Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
[No book] [12]Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.
[No book] [13]In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
[No book] [14]Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
[No book] [15]Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
[No book] [16]qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
[No book] [17]Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
[No book] [18]Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:
[No book] [19]nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
[No book] [20]Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
[No book] [21]hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum):
[No book] [22]in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
[No book] [23]Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
[No book] [24]hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
[No book] [25]Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
[No book] [26]Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus:
[No book] [27]qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
[No book] [28]Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
Source: unbound.biola.edu
Top