[1]Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
[2]Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
[3]Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
[4]aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
[5]superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
[6]His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
[7]in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:
[8]hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:
[9]quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
[10]et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
[11]Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:
[12]neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
[13]Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
[14]quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
[15]Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
[16]Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
[17]Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
[18]Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
[19]Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
[20]dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
[21]Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
[22]Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
[23]Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
[24]Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
[25]neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:
[26]alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
[27]Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:
[28]sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
|