[1]In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,[2]quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.[3]Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.[4]Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.[5]Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.[6]Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.[7]Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.[8]Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.[9]Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.[10]In domo Israël vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.[11]Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.