[1]In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. [2]Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël. [3]Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum. [4]Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. [5]Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? [6]Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. [7]Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam. [8]Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. [9]Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus. [10]Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. [11]Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum. [12]Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. [13]Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur. [14]Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top