[1]Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
[2]Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes,
[3]et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
[4]Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
[5]Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
[6]Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.
[7]Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
[8]Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
[9]Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis.
[10]Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
[11]Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
[12]Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
[13]et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
[14]et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
[15]et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
[16]et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
[17]et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa;
[18]et idola penitus conterentur;
[19]et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
[20]In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
[21]Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
[22]Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.
|