«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Epistle to the Laodiceans (Latin)
Lao[LA]
[1]Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt. [No book]
[2]Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel. [No book]
[3]Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. [No book]
[4]Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. [No book]
[5]Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt; [No book]
[6]eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis. [No book]
[7]Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam. [No book]
[8]Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion. [No book]
[9]Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate. [No book]
[10]Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. [No book]
[11]Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. [No book]
[12]Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege; et respondebit: Nescio litteras. [No book]
[13]Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, [No book]
[14]ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. [No book]
[15]Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? [No book]
[16]Perversa est hæc vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. [No book]
[17]Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur? [No book]
[18]Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt. [No book]
[19]Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt; [No book]
[20]quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, [No book]
[21]qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. [No book]
[22]Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet; [No book]
[23]sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt; [No book]
[24]et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top