|
[No book] |
[1]Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. |
[No book] |
[2]Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. |
[No book] |
[3]Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. |
[No book] |
[4]Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. |
[No book] |
[5]Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major; |
[No book] |
[6]stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. |
[No book] |
[7]Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. |
[No book] |
[8]Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. |
[No book] |
[9]Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. |
[No book] |
[10]Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. |
[No book] |
[11]Obstupescite, opulentæ; conturbamini, confidentes: exuite vos et confundimini; accingite lumbos vestros. |
[No book] |
[12]Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. |
[No book] |
[13]Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis ! |
[No book] |
[14]Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum. |
[No book] |
[15]Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. |
[No book] |
[16]Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit. |
[No book] |
[17]Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. |
[No book] |
[18]Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. |
[No book] |
[19]Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. |
[No book] |
[20]Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. |