«
Byzantine GNT Majority Text (2000)
Byz
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
[No book] [2]Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
[No book] [3]Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
[No book] [4]Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
[No book] [5]Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt;
[No book] [6]tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
[No book] [7]et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
[No book] [8]Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
[No book] [9]Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint.
[No book] [10]Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Author: Maurice A. Robinson, William G. Pierpont
Source: unboundbible.org

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top