|
[1]Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. |
[No book] |
[2]Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. |
[No book] |
[3]Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. |
[No book] |
[4]Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos. |
[No book] |
[5]Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; |
[No book] |
[6]tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine; |
[No book] |
[7]et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. |
[No book] |
[8]Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. |
[No book] |
[9]Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint. |
[No book] |
[10]Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. |
[No book] |