«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Tregelles’ 2nd ed. from Alexandrinus, et al (1879)
Tregelles GNT
[1]In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. [No book]
[2]Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, [No book]
[3]et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. [No book]
[4]Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: [No book]
[5]Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, [No book]
[6]et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. [No book]
[7]Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: [No book]
[8]ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. [No book]
[9]Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua. [No book]
[10]Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum. [No book]
[11]Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. [No book]
[12]Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me. De mane usque ad vesperam finies me. [No book]
[13]Sperabam usque ad mane; quasi leo sic contrivit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam finies me. [No book]
[14]Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me. [No book]
[15]Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. [No book]
[16]Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. [No book]
[17]Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. [No book]
[18]Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. [No book]
[19]Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. [No book]
[20]Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini. [No book]
[21]Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. [No book]
[22]Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Samuel Prideaux Tregelles, LL. D. (1813–1875)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Top