«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Jubilees
Jub(YWO)
[1]Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. [No book]
[2]Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos; quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. [No book]
[3]Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. [No book]
[4]Attendite ad me, popule meus, et, tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. [No book]
[5]Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. [No book]
[6]Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum; quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt, salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. [No book]
[7]Audite me, qui scitis justum: populus meus, lex mea in corde eorum; nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis; [No book]
[8]sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit; et justitia mea in generationes generationum. [No book]
[9]Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! Consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? [No book]
[10]Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? [No book]
[11]Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur; et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus. [No book]
[12]Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? [No book]
[13]Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis? [No book]
[14]Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem nec deficiet panis ejus. [No book]
[15]Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus; Dominus exercituum nomen meum. [No book]
[16]Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu. [No book]
[17]Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces. [No book]
[18]Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit. [No book]
[19]Duo sunt quæ occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te? [No book]
[20]Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus; pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. [No book]
[21]Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino. [No book]
[22]Hæc dicit dominator tuus Dominus et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ; non adjicies ut bibas illum ultra. [No book]
[23]Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: www.YahwehsWord.org
Top