[1]Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
[2]Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
[3]scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
[4]Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
[5]Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
[6]Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur:
[7]non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
[8]Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
[9]Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
[10]dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit;
[11]exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
[12]Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
[13]Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
[14]Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
[15]Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
[16]Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
[17]Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
[18]Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
[19]Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
[20]Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
[21]Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
[22]Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
[23]Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo:
[24]consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
[25]Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
[26]Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
[27]Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
|