«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Aleppo Codex (~920)
Alep
[1]Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, [1]ויהי איש מהר אפרים ושמו מיכיהו
[2]qui dixit matri suæ: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino. [2]ויאמר לאמו אלף ומאה הכסף אשר לקח לך ואתי [Q: ואת] אלית וגם אמרת באזני הנה הכסף אתי אני לקחתיו ותאמר אמו ברוך בני ליהוה
[3]Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi. [3]וישב את אלף ומאה הכסף לאמו ותאמר אמו הקדש הקדשתי את הכסף ליהוה מידי לבני לעשות פסל ומסכה ועתה אשיבנו לך
[4]Reddidit igitur eos matri suæ: quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ. [4]וישב את הכסף לאמו ותקח אמו מאתים כסף ותתנהו לצורף ויעשהו פסל ומסכה ויהי בבית מיכיהו
[5]Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. [5]והאיש מיכה לו בית אלהים ויעש אפוד ותרפים וימלא את יד אחד מבניו ויהי לו לכהן
[6]In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. [6]בימים ההם אין מלך בישראל איש הישר בעיניו יעשה
[7]Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus: eratque ipse Levites, et habitabat ibi. [7]ויהי נער מבית לחם יהודה ממשפחת יהודה והוא לוי והוא גר שם
[8]Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ, [8]וילך האיש מהעיר מבית לחם יהודה לגור באשר ימצא ויבא הר אפרים עד בית מיכה לעשות דרכו
[9]interrogatus est ab eo under venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero. [9]ויאמר לו מיכה מאין תבוא ויאמר אליו לוי אנכי מבית לחם יהודה ואנכי הלך לגור באשר אמצא
[10]Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria. [10]ויאמר לו מיכה שבה עמדי והיה לי לאב ולכהן ואנכי אתן לך עשרת כסף לימים וערך בגדים ומחיתך וילך הלוי
[11]Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis. [11]ויואל הלוי לשבת את האיש ויהי הנער לו כאחד מבניו
[12]Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se: [12]וימלא מיכה את יד הלוי ויהי לו הנער לכהן ויהי בבית מיכה
[13]Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem. [13]ויאמר מיכה־עתה ידעתי כי ייטיב יהוה לי כי היה לי הלוי לכהן
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top